monumenta.ch > Plinius > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 17
{VI} Insula enim absoluta erat pictura etiam in Italia. exstant certe hodieque antiquiores urbe picturae Ardeae in aedibus sacris, quibus equidem nullas aeque miror, tam longo aevo durantes in orbitate tecti veluti recentes. similiter Lanivi, ubi Atalante et Helena comminus pictae sunt nudae ab eodem artifice, utraque excellentissima forma, sed altera ut virgo, ne ruinis quidem templi concussae.